89
34.
Quae nulla alia arte & industria quam qua pol¬
lent, ipsa per se, indigent.
35.
Et hic omnia quorundam Astrologorum, vt Va¬
na & vanissima, concidunt commenta & nugae.
36.
DEO quippe soli illa sunt asscribenda vt vniuer¬
sitatis Autori, & Naturae, Legique eius, quae illi creatio
rebus affingere non verentur.
37.
Quem verò hic Lapidem designamus, Spiritus
est tingens, inuisibilis, inpalpabilis, extra omnem
sensus rationem, quem alter quidem Spiritus foris
exteriùsque exprimit.
38.
Atque hoc modo, & eatenus nostrum sub aspectum,
& tactum venit, quem varijs tamen inuolucris &
aenigmatis nobis prisci reliquerunt.
39.
Hic Spiritus est Quintum supra Quatuor segre¬
gatum, ligamen ipsum Elementorum, Compages, ne¬
xus, medium atque vinculum quo Sulphur & Mercu¬
rius arctè coëunt in vnum Corpus Geogamicum.
40.
Id verò cum in absconditissimo lateat vinculum
& inuisibile sit, vtpotè Spiritus: Philosophi illud
in