89
5.
Duo autem Summa huius artis sunt puncta &
rerum fastigia.
6.
Primum punctum est de Solutione, & Separa¬
tione.
7.
Secundum est de Coniunctione, & fixione, vbi &
de augmentatione.
8.
Sex autem numerantur Philosophicae Operatio¬
nes, nempè, Compositio, Putrefactio, Solutio, Diui¬
sio, Mundatio, Vnio seu Perfectio.
9.
Quod breuiore via sic attentabis: Mercurij non
minus quam duodecima pars sumatur. Et in propor¬
tione sua de soluto corpore vt fiat Solutio prima:
Atque ita liquitur ac premitur magna vis Auri.
10.
Oportet autem, vt Mercurius depuretur Sale ad
id peculiariter parato, vt subtilissima & media eius
Suhstantia haberi possit.
11.
Huius Aquae purificatae aliquot partes benè com¬
misceantur cum vna parte Solis purissimi in folia
vel bracteolas ducti.
12. Post