89
6.
Quem laborem iteratò, & multa vice repetiue¬
runt.
7.
Omnia maiori Ignis, & operae industria, molimi¬
ne & gradu.
8.
Lunae addunt de Iouis & Saturni Spiritibus, atque
ita per sublimationem Philosophicam, & per Sper¬
ma Lunare tentant, & complent augmentationem.
9.
Quin etiam Lapidem de Solis Spermate, alijs ru¬
bellis Spiritibus Veneris & Martis inaurant, & ru¬
bescere cogunt.
10.
Inferiora enim Corpora Philosophica multum in
se Tincturae recondiderunt.
11.
Quae Corpora, Spiritus, & pueri dicuntur. Atque
ita pueri dicuntur ludere cum Lapide.
12.
Vt etiam Vrina puerorum quatuor annorum, hoc
est, quatuor Inferiorum Corporum.
13.
Vide Aqua Philosophorum fortissima, quae Au¬
rum soluit.
F 3
14. Et