89
21.
Quò plus enim iteras Opus, Solemque soluis, plus
tinges.
22.
Soli verò & Lunae iunctis, pueros quoque jungas,
hoc est, Inferiora Corpora, Sole illis praedominante.
23.
Maxima numque Solis est vis, efficacia, & Effecta
prae reliquis omnibus alijs Corporibus efficacissima.
24.
Quae verò omnia, cum Mystica sint: prisci Philo¬
sophi varijs illa aenigmatibus condidère, iuxta illud
Platonis praeceptum: Artes vt lateant sua perque
aenigmata crescant.
25.
Hinc crebrae Poëtarum Fabulae, Quinquennia
Pythagorae Silentia, & Aegyptiorum Oracula, ne
gemma nobilissima huius Sapientiae, porcis & Sui¬
bus proijceretur.
26.
Hinc notabis Ouum Aquilinum quod Scarabaeus
disrupit.
27.
Aquila namque Auis violenta, & crudelis est.
28.
Scarabaeus è contra, constanti, & alacri animo,
nec viribus caret, nec ingenio, licet inglorius in suo
latitet fimo.
29. Quum