89
38.
Et in omni Re, vel Natura, inest Lapis: vna licet
illi sit propinquior alia.
39.
Corpora enim Perfecta suis animant Imperfecta
vinculis, vt in vno foedere, sub Igne perstent, & ma¬
neant.
40.
Atque hac de causa Lapis dicitur Mulieris opus,
& puerorum lusus.
41.
Mulier hîc Terra, & Mercurius etiam vocatur,
qui Opus hoc perficit: Pueri vero Corpora inferiora.
42.
Tria enim Elementa ludunt cum Terra vicissi¬
tudine quadam sua.
43.
Atque ita Lapidem augmentant.
44.
Quomodo hoc Lapidis Opus Creationi Mundi,
Hominis, & Naturae comparatur.
45.
Hic graphica Virginis Philosophicae descriptio,
Aues sursum deorsumque volantes. Hermes in sua Ca¬
thedra, & alia notentur, quid velint.
G
46. Ta¬