89
Insignia Fa¬
miliae Copo¬
rum de Cal¬
uis.
Equus Nea¬
polit:
Gloria ex
studijs Che¬
micis.
Magisteria,
& miracu¬
la, Cornu
Cerui. Ari.
2. lib. Hist.
Animal.
Euectae Vexilla domus gestanda reliquit,
Vt memores horum proauito in honore Minores
Sorte operumque pari sua per vestigia crescant.
Vtque habeas propius, Viden vt super aethera anhelo
Pectore tendat Equus, sua quem Candore niuali
Colla, iubaeque vehunt, & Casside gloriùs effert
Vngula, vt e gemino se librat syrmate in auras.
Dum nigra texta suo candent splendoreque fulgent.
In Clypeo sed enim proiecta in gramine pascit
Ora sua, & circum viridi & lactente iuuenta,
Pubescunt flores, niueo, atque rubente colorum
Prouentu in vario, pulcraeque in imagine formae:
Parthenopes reor esse, piae immortalè Genettae
Donum, quod Caesar Musis sacrum immolat olim.
Inductus pietate Copi, & super arte sacrata
Chemica quam tractat diuina professio, vt omnem
Humanae super Artis opus transcendit, & alto
Vertice se quantum tollit, radicibus haeret.
Naturae defixa suis, & ad infima tantùm
Descendit regna, & loca foeta nigrantibus vmbris.
Hic tibi Equus signat Victurae gloria palmae
Quae veniat super arte sacra, mediumque, modumque
Principium, & finem, saturata fauore voluptas
Annuit ipsa tibi, atque vltrò sua praemia pandit,
Munificis opulenta bonis, & muncre Diuùm.
Namque vides lateant, quaenam Secreta profundo
Naturae in gremio. Cornu miracula Corui
Quanta gerat, vigil haec docet experientia ab vsu¬
Multiplici, & vario, tibi quem sacra pandit ademtis
Cecropis inuolucris Sapientia dia Sophorum.
Summus Aristoteles quando haec fastigia rerum
Miratur: stupet, attonitis & mentibus haeret,
Quando ex Cornigeris huic vni deflua certa
Cornua sunt vice, & humanae medicamina vitae
Certa