137
12
Demonstratio veritatis
De Origine morborum inuisibilium. Ex
horum vltimo, tres locos producit
Riolanus quibus conatur persuadere,
meritò à se scriptum Chymiam esse dia¬
bolicam. Ita enim scribit pag. 86.
polog. pro Hippocratis, & Galenis medi¬
cina.
"Ne quis existimet imponi Paracelso,
quod suam medicinam diabolicam can¬
dide profiteatur, adscribam eius verba
ex libro de origine morborum inuisibi¬
lium."
Sane vt nemo, nisi insanus, nega¬
bit, diabolicum esse, suadere chara¬
cteribus, & incantationibus aliquos
morbos esse curandos; sic nullus vn¬
quam Riolano concedet, hinc rectè
inferri quidquid praeter haec scripsit,
aut nouit Paracelsus, inuentum esse
diaboli. Ergo immeritò ex illis con¬
cludit, Chymiam, quia de ea scripsit
Paracelsus, esse diabolicam, nisi prius
demonstrauerit eam magiae subiici,
quod absurdum. Opponuntur enim
è diametro, visibiles morbos, natura¬
libus,