137
23
Doctrinae Chymicae.
mina, Turpitudo, Potentia, Imperfe¬
ctio, Malum.
Chymistae vero mistorum corpo¬
rum haec statuunt principia, sal, sul¬
phur, mercurium. Actionem autem
mixtorum, non à capite mortuo, sed à
tribus illis principiis, tanquam à cau¬
sis actiuis produci, existimant, ideoque
horum tantum trium mentionem fa¬
ciunt, quasi ea sola quae agunt, princi¬
pii nomen mereantur. Eadem impul¬
si ratione, ipsa, bono comparant, ca¬
put autem mortuum, malo. Et quo¬
niam peripatetici, formae nomine,
ctiuum principium designant solum,
non autem materiam; sic illi, tria sua
principia hoc nomine formae digna
iudicantes, quod ea sola sint actiua,
non solum id nomen ipsis tribuerunt,
verum & caetera eius attributa ante
commemorata, sicuti nomen mate¬
riae, eiusque attributa, capiti mortuo.
His ita positis facile est intelligere,
formae & materiae nomina, & attribu¬
ta, non vna eademque significatione
B 4