137
33
Doctrinae Chymicae.
aurum, totum est purum; hoc tibi con¬
ceditur, postquam antimonio repur¬
gatum est, atque tunc non opus est
psum diuidere in purum & impurum,
hoc inquam post eius purgationem,
tibi conceditur, ante vero negatur,
suas enim sordes habet, alioqui ipsius
non essent diuersa pretia.
Hoc tuùm primum telum est im¬
belle Riolane, nisi fuerint reliqua ri¬
gidiora, nihil promouebis. & tamen
videndum quam acriter his pungas.
In secretione puri, non quiescere Chy¬
micum scribis, ideoque eo, tanquam
medicamento vti, concludis; ipsum
autem pernitiosum esse contendis, ac
proinde ipsam Chymiam non esse ve¬
ram artem. At non satis fuit, scribere
ipsum esse malignum, & pernitiosum,
hoc fuit probandum, hoc enim est in
quaestione, incidisti in illum elen¬
chum, qui dicitur petitio principii.
Quia inquam probare debueras, me¬
dicamenta esse maligniora à faecibus
& capite mortuo separata, quam non
C
Pag. 28.