137
45
Doctrinae Chymicae.
clusione, quam in praemissis; conce¬
dam tuam conclusionem. At non se¬
quetur inde salem, sulphur, & mer¬
curium, non esse mixtorum princi¬
pia, cum huius cap. initio demonstra¬
uerim, eiusdem mixti posse plura esse
diuersorum generum principia. Vnde
fit vt neque tuo secundo argumento
quidquam concludas, nihil enim ali¬
ud eo, quam primo proponitur. Ita
nim scribis.
"Cum ipso sensu testatum habeamus, mi¬
sta constare quatuor elementis, sanguinea
quatuor humoribus, quos continet semen
& sanguis, quis furor est fingere noua neque
sensu, neque ratione comprobata?"
Disputatur, An dentur quatuor
lementa, & si dentur, an alicubi exi¬
stant pura, Tu ipse scripsisti, credibile
esse terram in centro, & ignem in lu¬
nae concauo, esse pura. An hoc vocas,
sensu testatum habere? Quod sensu
comprobatum est, de eo dicitur, quod
sit, non autem, possibile esse, aut cre¬
dibile esse, (haec enim philosophis