137
Commen. de
cal. inn. cap.
8.
48
Demonstratio veritatis
Si credidisti, nomine mercurii, aut
argenti viui, intelligi semper à Chy¬
mistis argentum viuum vulgare, val¬
de deceptus es.
"Caue ne arbitreris," inquit Seuerinus
Danus, "Philosophos per haec tria princi¬
pia, sal commune, sulphur & mercurium
vulgi intelligere. Ex iis enim nullum cor¬
pus constituitur, cum sint indiuidua in suo
genere absoluta," &c.
Et rursus idem docet, alium esse
mercurium animalem, alium vege¬
tabilem, alium mineralem. Et ipse
Paracelsus plerunque nec Mercurii nec
argenti viui meminit, sed liquoris, vt
cap. 3. secunda partae chirurgia magna tractatus 2:
"sciendum hominis corpus," inquit, "eiusque
singulas partes, ex tribus corporibus, liquo¬
re, sulphure, & sale componi". Scribis, dis¬
putatori agendum ad mentem re¬
spondentis, & recte; At quomodo hoc
perficies ignarus significationum no¬
minum Chymicorum? Sed quomo¬
do demonstras, argentum viuum non
esse principium metallorum? "Quia
cum