137
Pag. 50.
50
Demonstratio veritatis
turae cognitionem, verum & aliorum
omnium corporum, à Chymistis si¬
gnificari, eos solum latere potest, qui
Paracelsi, aut aliorum Chymistarum
scripta nunquam legerunt. Nihil
nim frequentius in his occurrit, quam,
artificiosa anatome, & humanum cor¬
pus, & eius morbos, & medicamenta
cognosci. Haec si nouisset Riolanus,
non scripsisset.
"Chymici tamen hanc anatomen vt hor¬
rendam lanienam, theatricam carnifici¬
nam respuunt, tantum abest vt ad illius
studium suos cohortentur: Excogitarunt
nouam & ad hunc diem inauditam ana¬
tomen, quàm formalem & spiritualem vo¬
cant, non materialem: viuam non mortu¬
am, essatam non localem illam quae cuius¬
que partis situm & conformationem de¬
monstrat. Hominis essentiam non ostendit
in homine, sed extra hominem, in vniuer¬
si partibus, praesertim in mineralibus. Haec
anatome non est dissectio cadaueris, sed
dissolutio metallorum."
Huic calumniae, tres aut quatuor
tantum