137
57
Doctrinae Chymicae.
reiiciendi? Minime sane, verum in
his illa sunt consideranda: Neque
nim existimandum à Paracelso hu¬
mores ita negatos, quasi eos non es¬
se, voluerit. Ipsemet enim illa tria ho¬
minis principia, humores vocat: Et
lib. de tart. scribit in humani corporis
vasis inesse liquorem, in liquore fae¬
ces, & tartarum habitare, atque li¬
quorem liquori succedere, eumque
humorem vocat. At idem scribit, qua¬
tuor humores minime à medico con¬
siderandos, sed ab his desciscendum.
Hoc scio, verum hoc ideo fecit, quod
videret, horum primis qualitatibus
omnium fere morborum generatio¬
nem vt plurimum ascribi, & quod
intemperies ipsarum qualitatum, mor¬
bi censebantur, quae absurda esse, iu¬
dicauit. "Nihil est," inquit, "sine calido &
frigido, & tamen illa nihil praeter signa
sunt, ac haudquaquam morbi." Et quis
hoc à Paracelso factum merito re¬
prehendat, cum in eo, summum Hip
poc. sit imitatus?