137
59
Doctrinae Chymicae.
guit eos qui à solis primis qualitatibus mor¬
bos oriri existimabant, ab vtrisque vult
excitari. Pituita enim acida bonlimiam
parit, salsa sitim, bilis ardore suo febrem
excitat, acrimonia erodit & vlcerat. An¬
propterea caloris & frigoris excessus mor¬
bos non pariunt? Imo longe plures & fre¬
quentiores, quàm secundae qualitates."
Si hoc ita sit Riolane. Ergo primae
qualitates, sunt in homine caeteris o¬
mnibus potentiores. Atqui hoc esse
falsum, in eodem libro demonstrat
Hippoc. praecedentibus enim addit
haec.
"Frigiditatem, & caliditatem ego om¬
nium facultatum minime potentes esse in
corpore existimo."
His, & aliis similibus locis satis a¬
perte conuincitur, Hippoc. eorum o¬
pinionem reprehendisse, qui omnia
fere in medicina, tribuebant primis
qualitatibus, quique, his inquam,
plus tribuebant, quam reliquis. Quod
si morborum alias inuenerint causas
Chymistae; si ipsis, earum inquisitio¬