137
63
Doctrinae Chymicae.
facultatibus, propriorum scilicet, seu con¬
uenientium attractrice, concoctrice, reten¬
trice, & alienorum expultrice, non modò
sanum animal tuetur, sed etiam aegroto sa¬
nitatem restituit."
Hanc doctrinam tanquam natu¬
rae instituto valde consentaneam am¬
plexati Chymistae, hoc primum atque
praecipuum officium medici credi¬
derunt, morbos expugnare, non ali¬
mentis solum, verum etiam medi¬
camentis, quantum fieri posset natu¬
rae conuenientibus, atque similibus.
Et sane cum similia similibus iuuen¬
tur, & conseruentur: frustra medica¬
menta morbo quantumuis contraria
exhibebuntur naturae curatrici, si ei
non fuerint similia: vel fateri oporte¬
bit, illa etiam sine naturę opera, mor¬
bos expellere, quod falsum, vt rursus
colligi potest ex Galen. ita loquente.
"Ex his vero abunde constat quantum
sanitatis effectrices causas, natura digni¬
tate antecellat, omnia enim reliqua mate¬
rium ipsi parant, & suggerunt."