137
68
Demonstratio veritatis
recta, est singulare alexipharmacum, quae
solitaria, est summum venenum", atque
ta "sympathiam habet cum corde & prin¬
cipiis vitae, antipathiam vero cum vene¬
nis."
Cur quae ab ortu suo, medicamen¬
torum naturam sortita sunt, si corri¬
gantur, (corrigi autem debent, cum
& ipsa omnia fere alimenta aliqua
correctione indigeant) similitudine
substantiae naturam nostram non iu¬
uabunt? Non omnes Riolane omni¬
bus commode & innoxie vescuntur
alimentis. Alios, pisces laedunt, alios,
carnes bubulae, alios, fructus horarii,
alios vinum. An ideo desinunt esse
alimenta? Quosdam purgat sola cas¬
sia, quosdam rheum, sunt qui, si vio¬
lentioribus purgentur medicamen¬
tis, laedantur. An ideo sunt reiicienda
ab eorum medicamentorum nume¬
ro, quae similitudine substantiae agunt,
purgant? Non desunt Riolane, qui non
possunt vtiliter aliis, quam his purga¬
ri; maximus est morborum nume¬
rus,