137
70
Demonstratio veritatis
care potest. Scias ergo naturam corporis,
carnis, ossium, neruosarumque partium ra¬
dicalem ac congenitum balsamum in se
continere, qui vulnera, puncturas, om¬
nemque continui solutionem curandi fa¬
cultate sit praeditus. Non enim leuis error
est, si medicus sibi curationem ascribat."
His adeo clare & perspicuè decla¬
ratur opinio Paracelsi, vt à quouis stu¬
pidissimo deprehendi possit. "At sa¬
lem sale, sulphur sulphure curandum exi¬
stimat." Idem est Riolane, ac si dice¬
res, Paracelsum velie, naturam quae
est in sale, & sulphure, exposcere quae
sal & sulphur alterata, & immutata,
restaurare possint. Atqui haec non pu¬
gnant cum iis, quae sentio. Non igitur
discedo ea in re, vt existimas, à Para¬
celso. Imo neque à teipso, si quae su¬
perius citaui, tua sunt, & rursus haec.
"Eo optatiora sunt remedia, quo naturae no¬
strae sunt familiariora.
Ea po¬