137
73
Doctrinae Chymicae.
sequetur ratione, frumentum & hor¬
deum esse alimenta maligna: quia
male correcta, grauissima inducunt
symptomata, atque panis repletio sit
omnium pessima: & cum liceat vti
fructibus horariis sine vlla correctio¬
ne, & praeparatione, erunt praeferen¬
da frumento & hordeo. quòd absur¬
dum. Praeterea ab omnibus purgan¬
tibus febrem augeri docet Gal. à qui¬
bus tamen non abstinet, cum vtilitas
sit maior humore detracto, quam no¬
cumentum ab expurgationibus ne¬
cessario, inquit, corpori illatum. Sed
fortasse leuiora sunt quae exhiberi iu¬
betmedicamenta, scilicet, Elleborus
niger, & confectio diacolocynthidos,
quam κάλλιστον φάρμακον ὑπήλατον
vocat, optimum medicamentum al¬
uum subducens. An Galeno deerant
leuiora? Saltem agarico, cnico, poly¬
podio, sero lactis, & similibus non ca¬
rebat. At nulla existimabat meliora,
quam ea, quibus curatur aeger.
Omnes aegros curabis, si Deo pla¬