137
76
Demonstratio veritatis
esse alimentis & venenis interiecta, ne¬
que naturam corrumpere, vt venena, ne¬
que tamen nutrire, vt alimenta, sed illam
iuuare alterando aut noxium euacuando."
Atqui, quae pure & simpliciter negan¬
tur, non recipiunt magis, & minus.
Ergo falsum est, medicamentorum,
alia aliis, sua natura accedere propius
ad naturam venenorum. At minera¬
lia nobis sunt valde contraria. "Nam
non solum loco," inquis, nobis absunt lon¬
gius quàm plantae, & animalia, verum et¬
iam specificis differentiis absunt longissi¬
mè."
Et sol & coeli longius absunt à no¬
bis, & loco & specificis differentiis,
quam mineralia, nec tamen ideo no¬
bis sunt contraria. Et contra viperae,
scorpiones, phalangii, araneae, cam¬
pe, cantharides, nubiae granum, aco¬
nitum, napellus, & alia innumera ve¬
nena, quouis minerali nocentiora,
obuersantur nobiscum, viuunt, cres¬
cunt, nutriuntur, simile generant:
(Hae sunt enim conditiones omnes,
& notae,