137
78
Demonstratio veritatis
etiamsi nitantur summi alicuius viri au¬
toritate: saepe enim caecus multos in foue¬
am ducit.
Mineralia à Chymistis igne parata non fieri
calidiora, & magis erodentia. Quinimo
calorem & erodendi vim deponere
ex doctrina Galeni.
CAPVT III.
Flectere si nequeo superos Ache¬
ronta mouebo. Inquiebat Iuno,
contra Troianos furore percita. Sic
Riolanus, nullum non mouet lapidem
ad persuadendum, mineralia ab om¬
ni vsu medico reiicienda. Atque id¬
eo, ad id, quod vulgo dicunt Chymi¬
stae, ea ignis beneficio reddi meliora,
respondet.
"Imo verò igne redduntur deteriora, &
magis deleteria, metallorum calor qui
mnibus inest, teste Galeno, externi caloris
accessione intenditur."
Item