137
83
Doctrinae Chymicae.
ita in vsum conseruatur. In quo quae¬
so, haec praeparatio differt ab infusio¬
ne, eo excepto, quod ad medicamen¬
ti conseruationem, fit humoris ma¬
ior euaporatio? Eam tamen conde¬
mnat Riolanus. Quibus autem ratio¬
nibus persuasus, nunc videndum.
"Nostris infusis," inquit, "& decoctis re¬
tinemus medicamenti natiuum calorem,
& formae proprietatem, à quibus vera &
legitima purgatio absoluitur. Chymistae
nil tale de suis essentiis purgantibus au¬
dent polliceri. neque enim trahunt natiui
caloris opera, neque cum delectu."
Quomodo id probas?
"Quia hunc humorem non prius aut po¬
tius vacuant, sed immodico suo calore non
aliter naturam conturbant quàm febrilis
ardor: eandem venenata sua qualitate
non aliter quàm assumpta venena exagi¬
rant."
Garris Riolane, nihil probas. non
est riobolaris medicus, qui non pos¬
sit tales nugas effutire, dummodo eas
probare non cogatur. Age vero, si ca¬
F 2
Pag. 167.