137
90
Demonstratio veritatis
si Deo placet, demonstrandi commis¬
sum est: & quod, vt iactitat, libentis¬
sime subiit. Quod facillime credet,
quisquis eius mores nouerit.
Tanta est enim hominis temeri¬
tas, & ἀυθάδεια, vt nihil proponi pos¬
sit, quod vel defendendum, vel impu¬
gnandum, nulla veritatis habita rati¬
one, sed vel amoris, vel odii affectio¬
ne ad hoc, vel illud impulsus sophista¬
rum more, non recipiat. Sibi enim
persuasit, se, malis dictis, cum nulla
suppetet ratio, quod impugnabit, re¬
pellere atque reiicere posse.
Itaque mirum esse debet nemini,
cum ipsum contra Chymiam, & eius
studiosos scribentem ea plane defici¬
at: si conuitiis & calumniis suos libel¬
los infarciat: si toties repetat illam ab
inferis oriundam, eiusque auctorem
esse Cacodaemonem: si eius cultores,
vbique vocitet sceleratos, & imposto¬
res: si eos morte puniendos exclamet:
Et postremo, si vt his omnibus aliquem
addat fucum: exemplis confictis co¬
netur