137
106
Demonstratio veritatis
aduersionum respondisti hoc vnum.
pag. 167. "Haec crambe, si contrarium vnum
possit ad alterum reuocari, toties non est
recoquenda, ne docto lectori moueat nau¬
seam." Hęc inquam à te scripta sunt, de
hac quęstione, & tamen iactitas, eam
à te copiose aduersus me disputatam.
Riolane, Omnia tibi licent, praeter hoc
vnum, veritatem dicere, vt iam copio¬
sius demonstrare aggredior.
Prima impostura.
PAg. 156. ita scribis. "Duo sunt Phar¬
macopoei praecipua officia, deligere, &
praeparare. Chymici suo modo praeparant
remedia. Ergo sine delectu, nego iterum."
Nullus haec leget, qui ex duob. vl¬
timis verbis non inferat, me eum es¬
se, qui negauit Chymiam habere de¬
lectum medicamentorum, non autem
Censorem in sua Apologia, vt demon¬
straui contra Antaru. At haec impo¬
stura leuis est, & forte aliqua venia
digna: