137
119
Doctrinae Chymicae.
quum est candidatum ea poena casti¬
gari, quod alienae opinionis causam
reddere non potuerit. Hoc scio, sed
non ideo iudicaui vt imponis, illum
flagris dignum: verum quod cum pro
Gal. id se facturum cum summo fastu
iactitasset; vix ore aperto, se doctrinae
Galeni ignarissimum prodidit: statuit
enim excessu tertii gradus caloris,
crimoniam amitti, quod demonstra¬
ui omnino repugnare doctrinae Ga¬
leni, vtpote qui, acrimoniae primas &
praecipuas partes quarto gradu cali¬
dis, causticis scilicet tribuat. An fue¬
ris tam perfrictae frontis, vt, quemad¬
modum malitiose dissimulasti ea te
vidisse, nunc quae dico neges? At te
conuincam: En meum textum pag.
167. "Dignus es flagro candidate, qui do¬
ctrinae Galenicae adeo ignarus, ausus est ta¬
men te pro ipso responsurum profiteri. Nam
qui fieri potest, vt Galen. existimauerit
stione excedi caloris gradum, quo acquiri¬
tur acrimonia, cum scripserit quae sequun¬
tur cap. 39. lib. pr. de simpl. facult. & libr.
H 4