117
PRAEFATIO.
6
quae ratio si cui ab ipso Deo immedia¬
te, sive per homines patefacta fuerit,
is rectè illam, naturae vestigiis insistens,
pertractare poterit. Quicquid enim ex¬
tra naturae ordinem & motum suscipi¬
tur in hac arte, vanum & inconcessum
esse ipsimet agnoscinus, & ultrò aver¬
samur ac detestamur.
Occurrunt verò hîc nonnulli & ajunt
non posse nos addere cubitum ad statu¬
ram nostram, nec capillum unum album
aut nigrum facere, ut est Matth. 5. & 6.
Luc. 12. Si igitur, quod minimum est,
non possumus praestare, quomodo
transmutabimus metalla? Responsio
facilis est: Haec quò ad nostram volun¬
tatem sic dici, nempè, quòd jurando per
caput sollicitéve cogitando nihil tale
ex potestate & viribus propriis facere
queamus: interim medicamentis natu¬
ralibus nihil vetat ex atris capillis face¬
re albos: non contra, sed ex ordine &
viribus naturae ipsius, ut lippis & ton¬
soribus notum est. Simile huic est, quod
nonnulli dictitant Deo chymistas ad¬
versari, qui quae in suo ordine & iuxta
suam