117
PRAEFATIO.
12
limus Spiritum Sanctum à rebus vanis,
pucrilibus, & commentitijs similitudi¬
nem pretiosissimarum & verissimarum
rerum desumpsisse, quod absit. Tale
autem aurum pellucidum ut vitrum,
quod gloriae summum splendorem ex¬
primat, in sola tinctura Philosophorum
extat & à Paracelso ita describitur,
Metàm, suae 9. "Nostra tinctura rubea, (in¬
quit) quae in se astra auri continet, est sub¬
stantiae fixae, incorruptibilis essentiae, summae
rubedinis, cuius puluis croci instar, sed toto
corpore instar rubini, fluxibilis in modum
resinae, translucida instar crystalli, fragilis ut
vitrum, & superabundantis ponderis". Ne
quis igitur haec ad vitrarios, aut vul¬
gares artifices, qui aurum vitrificato
purpurant colore, referat, omnes ve¬
lim apicem gloriae attendant, qui in
Scriptura hoc loco exprimitur, & per
consequens nulla alia re, quàm aurifica¬
illa superabundanti & clarificata tin¬
cturae rubeae substantia fixa adumbrari
intelligent. Itaque cum in hac re nihil
praeter naturam inquiramus, & omnia
metalla alia aliis citiùs in igne evane¬
scant,