117
DISQUISITIO
38
Refutatâ Iesuitae ratione, de loco ortus
metallici, ad alteram è propriis consequenti¬
bus accedamus. Metalla, inquit, proprieta¬
tes sulphuris & argenti vivi non habent, ergò.
ex his non sunt orta. Priusquam de proprieta¬
tibus, & antecedente agamus placet conclusi¬
onem reapse evertere, & ipso facto demon¬
strare, metalla ex argento viuo constare, in quod¬
resolvuntur, & ex quo componuntur. Duae
sunt viae apud Alchymistas, altera quae dicitur,
humida, quae fit per aquas & solutiones: al¬
tera quae dicitur sicca, quae fit per pulueres.
triusque documentum edamus, quomodo metal¬
la vel horae spatio tam mollia, quàm dura in ar¬
gentum vivum currens converti & resolvi que¬
ant. Prioris exemplum esto, in plumbo, quod
limetur, vel rasile fiat, scalpro detritum: vel fu¬
sum inter duas patellas, ligneas pulverisetur
minutè, qualis est arena plumbea fetè clepshy¬
drarum. Ad hujus analysin in sua principia
ralis praeparetur aqua. Recipe aquae fortis
purificatae uncias duas; dissolve in ea argenti
vivi communis unciam unam in ampulla vi¬
trea probe obstipata, levi carbonum igne sup¬
posito, donec in aquam limpidam abierit. Po¬
stea remove à calore ignis, & aperto ore sen¬
sim inijce unciam unam plumbi rasilis vel pul¬
verizati. Effervescit enim aqua sponte, & tu¬
multuatur, si simul omnia aut nimis ingeras,
Inde