117
40
DISQUISITIO
communi nihil discrepat nisi quod sit liuidius
paulò & segnius, prout cuiusque metali natura
peculiaris postulat: sicut contra id quod ex
ferro fit, omnium vivacissimum & agilimum
est. Neque hic disputo, cur unus Mercurius al¬
terum resoluat, vulgatis (inquam in aquam trans¬
parentem resolutus, eum qui inest plumbo elici¬
ens, & vivum permittens, cum prior ex resoluti¬
one in calcem totus subsidat. Hoc tantùm ani¬
madverti velim, distingui manifestè duos hos
Mercurios, ne quis permisceri putet, & pro¬
ximum metalli esse vivum, alterum in
quam resolutum remotiorem, quippe per quem
ille metallicus elicitur, & non in aquam nu¬
bis aut transpatentem, sed in hydrargyrum
resolvitur. Sunt & aliae viae resolvendi
plumbum in Mercurium citra omnem Mer¬
curium, maximè per salia, plumbo priùs calci¬
nato: sed quia momento fieri nequeunt, id¬
circò commemorandis his supersedeo, ne ali¬
quot dierum specimen afferat lectori taedium.
Accedamus ad duriora metalla, quae rebus
siccis dissolemus. Deligamus chalybem, fer¬
ri depurati nucleum. Hujus limetur semun¬
cia, & ponatur in Crucibulo, ac superimpona¬
tur semuncia salis armoniaci minutissimè tri¬
ti, cum uncia Mercurij sublimati (qui non cum
arsenicò, sed cùm salibus & vitriolo sublima¬
tus sit permisti & prius pisti mox crucibulum
collocetur in medio leniter accensarum pru¬
narum