117
singularem harmoniam habere: unde
Helveticus ille Physicorum Monarcha
PHILIPPUS AB HOHENHEIM si¬
ve PARACELSUS, libro de Lapide
Physico, Manuali dicto, hac Medici¬
na Microcosmum, qui in limbo terrae
situs, & ex pulvere terrae formatus est,
RADICALITER TANQUAM à SUO
SIMILI, non autem secundum opi¬
nionem, sed verè ac propriè ad sanita¬
tem posse perduci & conservari rectis¬
simè asserit.
IX.
Tantò verò id magis attendendum
est, quantò Medicina vulgaris debi¬
lior est ad tria illa principia Microcos¬
mi, eorundemque harmoniam radicali¬
ter tuendam atque instaurandam: quip¬
pe veluti ex accidenti (quandoquidem
tota ferê in quatuor humoribus occu¬
patur) tribus illis principijs obstetri¬
cans.
X.
Mineralis autem Medicina Chy¬
mica è metallis & mineralibus rarò vel
rectè paratur vel administratur: un¬
de Paracelsus eodem in libro Medici¬
nam