117
aut ex Aëre condensato in cavernis
Terrae, vel in Recipiente ipso: non ex
abysso Maris, fontibus, puteis, flumi¬
nibusve hausto: Sed ex Aqua quandam
perpessâ, omnibus obvia, paucissimis
cognita; Quae in se habet, quaecunque
ad totius Operis complementum sunt
ei necessaria, omni amoto extrin¬
seco.
XIII.
Est autem Natura haec quaedam
media inter Majorem & Minorem
Mundum ubique repertitia, & tam ad
pauperem, quam ad divitem: uti ad¬
serunt omnes philosophi. Projicitur
nim in vijs, & conculcatur pedibus: li¬
cet tam admitandarum operationum
sit foris: unde tria illa Corporis nostri
Principia, diversis proprietatibus gau¬
dentia, sunt instauranda.
XIV.
Haec materia resoluta in suam pro¬
priam aquam (ab Aqua enim omnis
Generatio profluit) per 4. Elementa
rotatur, donec in naturam Astralem
fixam abeat, in Ovo Physico; quod a
fotu Gallinae indesinenter ovis incu¬
bantis