117
CARMEN APOLINEUM
Omnibus ante oculos versatur & uni¬
ca res est,
In se quae formam suscipit aurificam.
Forma maris partes, sed foemina materie
Obtinet: illa manet fixa, sed ista fugit.
Et tamen ortu eadem, duplex licet, unaque
sola est.
RES, Minerae finis, principiumque suae.
lunge mari uxorem, conjunctos solve, pu¬
trefac,
Ablue, condensa, fige, fit inde lapis
Aureus: hunc ale lacte suo, totiesque refinge,
Tingat ut, & penetrans ceu nova cera
fluat.
Bracteolis tandem puri sociabitur auri
Sic fermentatus spiritus intrat opus,
Caetera sive velis mutare ex arte metalla.
Seu libet affectis applicuisse manus.
Hae sunt Alchymicae mysteria totius artis,
Non nisi divinis experiunda sophis.
PLU¬