67
profundius abditissima naturae secreta
indagantes: Gemmam repererunt
preciosissimam, quae longissimo in¬
tervallo omnia ex elementis corrupti¬
bilibus generata atque producta post
se relinquat. Quae meritò ab omnibus
sapientibus pro miraculo naturae habi¬
ta est. Ipsa nanque tanquam centrum
existit omnium rerum creatarum:
Quin in ipsa omnes vires ac Virtutes
omnium syderum, plantarum, Lapi¬
dum, Animalium, ac Mineralium, es¬
sentialiter ac realiter, plenariè ac suffi¬
cienter continentur. Ita quod inter
mnia creata hujus mundi nihil pre¬
ciosius nec utilius hac Gemma ipsa in¬
veniri possit. Quae non solum mirabi¬
lem Sympathiam cum omnibus re¬
bus creatis habet, verum etiam effi¬
caci potestate pollet, corruptionem
ab omnibus praedictis amovere, eaque
in sua interiori Anatomia revocare &
ad juvenilem virescentemque statum
reducere. Ita quoque hominis micro¬
cosmi anatomiam essentialem integrè
complectitur. Et non minus in homi¬
ne, quam