67
videre, ipsamque veritatem quasi
manibus palpare possit: unde cun¬
cta Sophismata ilico poterit cavere:
iasi in compendium brevissimum
contraxi omnia ea, quae à fidedignis
Philosophis conscripta sunt, nec ul¬
lum verbum praetermisi, quod ad rem
spectet: Quia ejusmodi brevitas mi¬
rificè acuit & memoriam & iudicium.
In hac verò potissimum laboravi, ut
veritatis studiosis apertè innotescant
subiecta virtuosissimi arcani Philo¬
sophici, quibus ignoratis, nemo sibi
persuadeat vel tantillum in arte
nostra intelligere: Quid enim de
sequentibus sapiat, si ista nesciat? ubi
prudenter animadvertendum est,
sapientes in suis scriptis manifesta
saepe Sophismata posuisse, ut deter¬
rerent Idiotas, vel per simili¬
tudines, & indistinctè saepissimè
locuti sunt: Ut cùm dicunt; Au¬
rum nostrum non est Aurum
vulgi, quia aurum nostrum vi¬
vum est aurum vulgi mortuum est.
Vera