67
Accipe igitur praedictum Mercu¬
rium, quem in vitro sigillato pone in su¬
um lectum calidum, per mensem Phi¬
losophicum, donec in se ipso incipiat
putrescere & coagulari, omnisque sua
humiditas in ipso sit consumpta, etiam
in terram nigram conversa. In ista sub¬
limatione completa est vera separatio
quatuor elementorum. Quia frigidum
& aqueum elementum mutatur in ter¬
ram calidam & siccam, quae caput est
corvi, mater reliquorum elemento¬
rum; Sic opus nostrum nihil aliud
est quam transmutatio naturae & con¬
versio elementorum. Spirituales fit
corporeum, liquidum fit spissum,
aqueum fit igneum. porro terra ni¬
gra cum sua aqua in lento calore im¬
bibatur & exiccetur donec sufficien¬
ter mundata sit & ad albedinem dedu¬
cta.
Quae tamen nominatur terra alba fo¬
liata, Sulphur naturę Magnesiae. ibi facta
est nova conjunctio Solis & Lunae & re¬
suscitatio mortui corporis. Quando no¬
stra terra frugifera cum sua propria aqua
hume¬
B 2