67
Primum ergo opus est, ut accipias
corpus, in quo Sulphur rubeum & fixum
continetur, & illud in primam mate¬
riam sive in argentum vivum reducas.
Oportet enim ut corpora fiant incor¬
porea & volatilia, sic enim in naturam
Spiritus reducuntur, ut Spiritus cum
psis sublimetur. Quia solutio corporis
fit cum coagulatione Spiritus & coa¬
gulatio Spiritus est cum solutione cor¬
poris, ut fiant unum & nunquam ad
invicem separentur. Quia tunc omnia
ad primam suam homogeneam natu¬
ram, quae est Argentum vivum, sunt re¬
ducta. Cùm ergo in ipsa homogenei¬
tate, solvuntur, tunc simul conjun¬
guntur, quia utrumque agit in suum so¬
cium sibi similem. Sic ergo Elixio con¬
sistit ex illis tantum & non ex alijs.
Mercurius enim si jungatur cum Solis
radijs fit elixir perfectum.
Comede ergo de carne pingui, non
de filio leproso, & habebis aurum &
Argentum. Modus ergo convertendi
corpus in argentum vivum, fit per so¬
lum