67
riam nullam habent differentiam, sal¬
tem secundum digestionem differunt,
in quantum alterum istorum per ca¬
lorem naturalem in visceribus terrae
decoctum est. Quapropter tinctura
nostra nihil aliud est quam Sulfur
rubeum ex Auro extractum; quia pura
substantia Mercurij coagulatur & tin¬
gitur per virtutem Sulfuris non uren¬
tis. Quapropter omnis perfectio est
in puro & fixo argento vivo & alia nul¬
la re. Si Argentum vivum Metallorum,
mundare & figere sciveris, habebis
tuum optatum. Quia color in Argento
vivo causatur à Sulphure Aspice cor¬
pus Auri dum funditur ad furiosam
gnis flammam: considera maximam
ignis violentiam & potestatem, per¬
pende, quoque firmam consistentiam
corporis Metallici, ejusque pulchritu¬
dinem incorruptam, ita quod oculus
vix humanus aspectum utriusque susti¬
nere valeat; & aperte videbis omnia
ea quae facile in igne comburuntur nul¬
lius esse momenti, quae vel tantillum
facerent ad artem nostri magisterij.