67
RICHARDIS AN¬
GLICUS.
Sulphur Philosophorum est ignis
simplex vivus alia corpora vivificans
& maturans ita, quod naturae defe¬
ctum supplet, cum ipsum sit superfluae
maturitatis, qui est vapor calidus &
siccus, generatus ex purissima sicci¬
tate terrestri. In Sole autem perfectis¬
simum Sulphur reperitur, quia magis
est digestum & decoctum. Quomodo
autem illa Sulphura ex corporibus
perfectis dici possunt? Respondetur
hoc fieri posse per solutionem corpo¬
ris & reductionem ejus in primam
materiam, quae est Argentum vivum
ex quo facta sunt ab initio, & hoc absque
ulla admixtione rerum extranearum,
quia istae Lapidem nostrum non emen¬
dant, sed potius corrumpunt: Quia
Medicina est natura simplex ex aqua
Mercuriali producta. Itaque corpus sol¬
ve in Mercurium cum Mercurio, aliàs
occultam virtutem ex eo habere non
pote¬