67
31. Et quanto magis corpori misce¬
tur, tanto magis corpus diruitur, teri¬
tur & attenuatur. Et hinc resultat tin¬
ctura. Et Etholia ignem non fugiens,
quae omnia corpora confringit, &
mnes Spiritus retinet & colorat. Cor¬
pus non potest se ipsum tingere nisi
spiritus occulto extrahatur è ventre ejus
& fiat corpus, anima & Spiritus. Spissum
enim illud terreum non tingit, sed
psum tenue naturae tingit, quod
ipsum corpus perfringit. Cum autem
corpus aeris regitis & ex eo tenuissi¬
mum extrahitis, vertitur id tenuissi¬
mum in tincturam & tingit conden¬
sum, id est, siccum jungitur humido &
hinc generatur tinctura invariabilis.
16. Haec tinctura est vita ijs quibus
jungitur.
31. Prolixitatem autem decoctionis
patienter feras, & habebis optatum.
17. Masculus suam faeminam amplex¬
atus velociter transit in corpus ejus.
liquefit, diruitur & confringitur, & de¬
inceps rubor non moritur.
D2
18. Quia