67
pugnantis cum igne, & non pugnan¬
tis. Hoc arcanum ex duabus procedit
compositionibus, Sulphure & magne¬
sia. Hoc compositum in unum reda¬
ctum vocatur aqua & spissum Aurum,
Quae si in Argentum vivum versa sunt,
aqua Sulphuris nominantur & igne¬
um venenum, quod ubi verè dealba¬
tùm est, dimisit sua corpora spissa &
ponderosa.
43. Lento igne primùm humiditas
corrumpitur, & quando omnia unum
facta sunt, corpora incorporea. Omne
enim corpus dissolvitur cum Spiritu,
cui mixtum est, & fit Spirituale. Et
mnis Spiritus à corporibus alteratur &
coloratur. Cui Spiritui color tingens
& contra ignem constans miscetur, &
fit Sulphur fixum & incombustibile,
quod prius erat Sulphur fugiens. Qui
potest Spiritum fugientem rubeum fa¬
cere corpori sibi conjuncto, deinde ex
illo corpore & Spiritu suam tenuem
naturam in suo ventre occultam ex¬
trahere opus perficiet.
44. Argentum vivum cum sua misce¬
tur