67
Sequuntur XXII.
PROPOSITIONES.
SIVE MAXIMAE IN
QVIBUS VERITAS TOTIUS
artis Chemicae brevissimè
compraehenditur.
1. Vera augmentatio Metallorum
non nisi ex suo semine quod est de radi¬
ce, Metallica procedit, uti ex lumine
naturae apertè patet. Omnis ergò in¬
tentio circa augmentationem Metal¬
lorum extra hoc semen falsa est & er¬
ranea.
2. Hoc autem semen oportet quod
primo reducatur in suam primam,
quia praeter hanc reductionem nulla
potest fieri alteratio hujus semi¬
nis.
3. Oportet autem hoc semen mori,
Deinde ad novam generatione tendere,
quod tunc melioratur in decuplo, cen¬
tuplo, millecuplo & ad plusquamper¬
fectionem ducitur, per quam & alijs
aegris