12
NOVVM
LVMEN
enim
in
quodlibet
corpore
centrum,
&
locus
vel
seminis,
seu
spermatis
pun¬
ctum,
&
semper
8200.
pars,
etiam
in
ipso
grano
tritici,
&
hoc
aliter
esse
non
po¬
test:
Nam
non
totum
granum
vel
cor¬
pus
vertitur
in
semen,
sed
tantùm
est
in
corpore
scintilla
aliqua
necessaria,
quae
à
suo
corpore
custoditur,
ab
omni
ex¬
cessiuo
calore
&
frigore
etc.
Si
habes
aures
&
sensus,
hic
animaduerte
&
se¬
curus
eris,
non
tantùm
ab
illis
qui
lo¬
cùm
spermatis
ignorant,
totumque
gra¬
num
in
semen
reducere
nituntur,
verum
etiam
ab
his
omnibus,
qui
in
solutione
metallorum
versantur
vana,
&
metalla
per
totum
soluere
volunt,
vt
postea
ex
illorum
commixtione
mutua,
nouum
creent
metallum.
At
hi,
si
naturae
proces¬
sum
considerarent,
viderent
rem
se
ha¬
bere
longè
aliter;
Nam
nullum
metal¬
lum
est
tam
purum,
quod
non
habeat
&
suas
impuritates,
vnum
tamen
altero
pauciores
vel
plures.
Sed
tu,
amice
Le¬
ctor,
primum
obseruabis
Naturae
pun¬
ctum,
vt
supra
dictum,
&
satis
hambes,
sed
hanc
tibi
habeto
cautelam,
ne
in
metallis
vulgi
illud
quaeras
punctum,
in
quibus
non