100
CHYMICVM. 17
dum impurum, purum successiuè secum
trahens; Et haec est reiteratio, & circula¬
tio Naturae, tam diu sublimatur res no¬
uas producendo, donec locus deputatur
optimè, & quò magis deputatur, et¬
iam nobiliores res producit, hyeme ve¬
cùm aër frigidus terram constrin¬
git, congelatur etiam ille vnctuosus va¬
por, qui postea redeunte vere, vnà cum
terra & aqua miscetur, & fit Magnesia,
trahens ad se sibi similem Mercurium,
aëris, qui dat vitam omnibus tribus, per
radios Solis, Lunae & stellarum, & sic,
gramen, flores & similia profert; Natu¬
ra enim ne momentum temporis otia¬
tur: Metalla verò sic procreantur, longa
destillatione purgatur terra, postea ac¬
cessu pinguedinis ea generantur; alio
modo non proueniunt, sicuti quorun¬
dam Philosophorum scripta sinistrè in¬
terpretantium vana opinio est.
TRACTATVS QVINTVS.
DE GENERATIONE LAPI¬
dum omnis generis.
LAPIDIS materia est eadem, quae &
aliarum rerum, & secundum loco¬
rum