100
CHYMICVM. 19
lam facit argillam pinguem, qua figuli
vtuntur; in locis verò, vbi est arena
grossa, & vapor, non habet secum pin¬
guedinem vel sulphur, herbas & gra¬
men in pratis creat. Sunt & alij lapides
pretiosi, vt Adamas, Rubinus, Smarag¬
dus, & reliquae gemmae, generantur
mnes hoc modo, quando vapor Naturae
per se sublimatur, sine accessu pinguedi¬
nis sulphuris, & venit ad locum aquae
purae salis, fiunt Adamantes, & hoc in lo¬
cis frigidissimis, ad quae non potest per¬
uenire pinguedo illa, quia pinguedo non
permitteret ista. Sciendum enim est,
quod spiritus aquę facillimè sublimatur
calore facili, sed oleum seu pinguedo
non nisi magno eleuatur calore, & in lo¬
ca calida, etiamsi enim ex centro pro¬
grediatur, leui congelatur frigore, & sic
subsistit; vapor verò ad loca debita ascen¬
dit, & congelatur in aqui pura in lapi¬
des granulatim. Quomodo verò in gem¬
mis colores fiant, sciendum est illud ra¬
tione sulphuris in hunc modum fieri; si
sulphuris pinguedo congelatur motu
illo perpetuo, postea spiritus aquae tran¬
seundo digerit & purificat illud vi salis,
donec
B