100
CHYMICVM. 23
rea non creditur tale semen esse in re¬
rum Natura, quia inuisibile est. At non
est mirum, quod ignari dubitent, siqui¬
dem id, quod prae oculis est, non perci¬
piatur ab illis, multò minus istud, quod
inuisibiliter absconditum est; sed veris¬
simum est, quod superius non est, nisi vt
istud quod est inferius, & vice versa, id
quod nascitur supra, nascitur ex eodem
fonte, sicuti illud quod infra in terrae
visceribus. Et quam praerogatiuam ve¬
getabilia prae metallis habent, vt Deus
illis semen inderet, & haec immeritò ex¬
cluderet? Nonne eiusdem dignitatis
metalla apud Deum cuius & arbores?
Hoc pro certò statuatur, nihil sine semi¬
ne crescere, vbi enim nullum est semen,
res est mortua. Necesse est ergo, vt vel
quatuor elementa creent semen metallo¬
rum, vel ea producant sine semine: si
absque somine producuntur, tunc per¬
fecta fieri non possunt, siquidem res
mnis sine semine imperfecta est, ratione
compositi; qui hanc indubitatae veritati
fidem non adhibet, non est dignus, vt
naturae secreta scrutetur, nil enim in or¬
be nascitur, quod semine dessituatur. Se¬
men,
B 3