100
CHIMICVM. 33
curius secundus à terra, Saturnus pri¬
mus à coelo, Luna prima a terra, Sol
miscet se omnibus, sed nunquam per in¬
feriores melioratur. Non autem te la¬
teat, magnam esse correspondentiam in¬
ter Saturnum & Lunam, quorum in me¬
dio Sol constitutus est, sicuti inter Io¬
uem & Mercurium, in quorum medio
Sol etiam consistit: Eodem planè modo
inter Martem & Venerem, qui duo So¬
lem etiam habent intermedium. Noue¬
runt Chymistae ferrum in cuprum seu
Venerem sine Sole mutare: nouerunt
etiam è Ioue facere Mercurium: sunt
& aliqui, qui è Saturno conficiunt Lu¬
nam, sed si scirent his mutationibus so¬
lis administrare naturam, certè rem
mni thesauro inuenirent pretiosiorem.
Propterea dico, non ignorandum es¬
se, quae metalla inuicem sint coniun¬
genda, & quorum natura naturae corre¬
spondeat: propterea vnum datur me¬
tallum, quod habet potentiam alia con¬
sumendi, est enim ferè vt aqua eorum,
& forè mater: vnica tantum res, humi¬
dum radicale, Solis videlicet & Lunae
resistit ei, & melioratur per illud: sed vt
dete¬