100
CHYMICVM. 37
nutritur lacte ferrae, vel pinguedine
eius, quae nascitur in vberibus terrae, &
regitur vel conferuatur à putrefactione
sale Naturae, & sic generatur ille infans
secundae generationis. Nunc à Theori¬
ca ad praxin accedamus.
TRACTATVS VNDECIMVS.
DE PRAXI, ET CONFECTIO¬
ne lapidis seu tinctura per artem.
Per tot capita sparsa est oratio, de re¬
bus per exempla, vt faeciliùs intel¬
ligatur praxis, quae fieri debet naturam
imitando in hunc modum. Recipe Ter¬
rae nostrae per XI. gradus XI. grana, au¬
ri nostri & non vulgaris granum I. Lu¬
nae nostrae non vulgaris grana II. sed
hoc admonitus sis, ne accipias aurum
& argentum vulgi, nam haec sunt mor¬
tua, accipe nostra quae sunt viua, postea
pone in ignem nostrum, & fiet inde li¬
quor siccus, primum resoluetur terra
in aquam, quae Mercurius Philosopho¬
rum dicitur, & illa aqua resoluit illa
corpora Solis & Lunae, & consumit ea,
vt non remaneat nisi pars decima cum
vna parte, & hoc erit humidum radicale
metal¬