100
40 NOVVM LVMEN
intelligenti à Deo per naturam conces¬
sum est. Considera obsecro simplicem
nubis aquam: E quis vnquam crederet,
illam in se continere omnia, quae mun¬
dus habet, lapides duros, salia, aerem,
terram, ignem, cùm tamen simplex per
se appareat aqua. Qud dicam de terra,
quae in se continet aquam, ignem, salia,
aerem, & per se nuda terra videtur? O
mirabilem naturam, quae nouit ex aqua
in terra fructus producere mirabiles, &
ex aëre illis suppeditare vitam: haec
mnia fiunt, & vulgarium hominum
culi ista non vident, sed oculi intelle¬
ctus & imaginationis percipiunt, visu
verò, verissimo; oculi enim sapientum
naturam vident aliter, quàm oculi com¬
munes. Exempli gratia, oculi vulgi vi¬
dent Solem esse calidum, oculi verò
Philosophorum è contra vident Solem
potius esse frigidum, sed motus eius ca¬
lidos: Actus enim & effectus eius, per
distantiam locorum deprehenduntur.
Ignis Naturae, vnus & idem cum ipso est,
sicuti enim Sol inter sphaeras Planeta¬
rum centrum est, & ex hoc centro coeli
deorsum calorem motu suo spargit, sic
in