100
42 NOVVM LVMEN.
aqua vi caloris vertitur in aërem, atque
hoc pacto erupit ad superficiem terrae,
quia se includi non patitur, vbi postea¬
refrixit, resoluitur in aquam in apposi¬
tis locis: interdum etiam fit, vt non solum
aër, verum etiam aqua exeat, sicuti ap¬
paret, dum nigrae nubes violentia in aë¬
rem attolluntur: cuius rei tibi sit hoc
exemplum domesticum, facias in olla
feruere aquam, videbis igne vehemen¬
tiori apparebunt nebulae crassiores: eo¬
dem planè modo calor operatur centra¬
lis, subtilem aquam in aërem eleuat,
quod spissum est ex sale vel pinguedine
distribuit terrae, vnde res variae nascun¬
tur, residuum saxa & petrae fiunt. Posset
aliquis obijcere, si ita se res haberet,
tunc continuò id fieri deberet, cum ta¬
men saepè nullus sentiatur ventus. Re¬
spondeo, si non violenter in vas distilla¬
torium infunditur aqua, non fit ventus,
nam parùm aquae, paruum excitat ven¬
tum; vides non semper fieri tonitrua,
etiamsi pluuia sit & ventus, sed tantùm,
quando vi aëris aqua turbida fertur ad
sphaeram ignis, nam ignis non patitur
aquam. Habes ante oculos exemplum,
dum