100
44 NOVVM LVMEN
operatio talis in terra nostra sit, vt ca¬
lor centralis aquam possit mutare in
aërem, vt in planitiem mundi egredia¬
tur, & residuum, vt dixi, per poros ter¬
rae spargat, & tunc in opposito aër ver¬
tetur in aquam multo subtiliorem,
quàm fuit prima, & hoc sic fiet, si seni
nostro aurum & argentum deglutire
dabis, vt ipse consumat illa, & tandem
ille etiam moriturus comburatur, ci¬
neres eius spargantur in aquam, coqui¬
to ea donec satis est, & habes medicinam
curandi lepram. Hoc saltem animaduer¬
te, ne frigidum pro calido, vel calidum
pro frigido accipias, naturas naturis
misce, si aliquid est, quod contrarium
naturę (siquidem vna tibi est necessaria)
separa illud, vt natura naturae similis
sit, hoc fac igne non manu, & scito, si non
sequeris naturam, vana esse omnia, &
hic tibi dixi per sanctum Deum quod pa¬
ter filio debet, qui habet aures audiat, &
qui habet sensus animum aduertat.
TRACTATVS DVODECIMVS.
DE LAPIDE ET EIVS
virtute.
IN