100
CHYMICVM. 47
ignis siue calor non excitatur aliter nisi
motu, quod facilè videre est apud fa¬
brum ferrarium ferrum lima commi¬
nuentem, quod eatenus motu vehemen¬
tiori incalescit, ac si igne incanduisset.
Motus ergo causat calorem, calor mo¬
uet aquam, aquae motus causat aërem
mnium viuentium vitam. Crescunt igi¬
tur res hunc in modum, vt supra dixi, ex
aqua videlicet, nam ex illius vapore sub¬
tiliori, res subtiles, leues proueniunt, ex
oleo verò eiusdem graues & maioris
pretij ex sale autem res prioribus lon¬
pulchriores. Ideo si velis, vt natura
melioretur in actu, solue corpus quod
vis, & illud quod naturae accessit hete¬
rogenium, separa, purga, coniunge pura
puris, cocta coctis, cruda crudis, secun¬
dum naturae pondus non materiae. Nam
scito, quod sal nitri centrale non accipit
plus de terra, nisi quantum opus habet,
siue sit pura, siue impura. Aquae verò
pinguedo aliter se habet, nam nunquam
habetur pura, ars purgat illam per du¬
plicem calorem, & denuo coniungit
illam.
TRA¬
C 3